PROLOGUS – This chapter of In The Closet of the Vatican is published in advance in LATIN.

 

– Eiusdem paroeciae, coniurati voce praelatus ad aurem sussurrat. Primus, qui colloquiando haec verba in codice dixit, archiepiscopus Romanae Curiae.

– Ille magnopere exercet. Eiusdem paroeciae, praelatus submissa voce insistit, mihi loquendo de moribus famosi Vaticani cardinalis, quondam ministri Ioannis Pauli II, ac tam mihi quam eidem notissimi.

– Si quod scio tibi dicam, non mihi credas, mox inquit. Omnia nimirum postea narravit.

In hoc libro saepe occurremus archiepiscopo, primo longae sacerdotum seriei, mihi describentium rem quam intellegebam. Eandem quae mihi fictio videtur, vel fabula.

– Quaestio ponitur, cum ex armariis sceleta educuntur ac particulariae in Vaticano amicitiae deteguntur. Nemo igitur his fidem praestare in animo habet, mihi confidat frater Franciscanus, qui tricesimum iam annum et ultra in Vaticano vivit operaturque.

Atqui sunt multi narrantes quod in illo armario celatur. Alii se ostenduntur anxii de illo quod eram revelaturus. Alii mihi referunt aliqua scandala voce primum submissa, postea alta. Alii, denique, sunt loquaces, nimis loquaces, velut si multos annos exspectaverint ut eo silentio exirent. Quadraginta circiter cardinales ac plus centum episcopi, praelati, presbyteri, nuntii apostolici mecum colloqui acceptaverunt. Inter quos aliqui aperte homosexuales, Vaticanum cotidie frequentantes, in suum mundum me introduxerunt.

Haec possunt videri rumores vel obtrectationes, sed ego sum velut Sanctus Thomas: videre debeo ut credam. Necesse igitur me longe lateque pervestigare atque in Ecclesiam demergi. Propterea, semel in mense, Romae vixi, in urbe Vaticana regulariter commorans altorum hospes praelatorum, qui quoque “ad paroeciam” interdum pertinebant. Praeterea, mundum peragravi et in plus triginta terras me contuli, ut in America Latina, Asia, Civitatibus Federatis Americae et Orienti Medio rapraesentantes cleri congrediar. Plus mille testimoniorum collegi. Ob longam hanc investigationem domo, videlicet Lutetia Parisiorum, remotus ultra quinquaginta et centum noctes peregi.

Hos investigationis annos quattuor, ut in cardinales presbyterosque, aliquando inaccessibiles, inciderem, meam scriptoris, diurnarii, studiosi identitatem umquam celavi. Omnia colloquia habui meum revelando nomen verum: collocutores mei peragere ita poterant brevem investigationem in situs interretiales vulgo Google, Wikipedia, Facebook vel Twitter, ut vitae curriculi singula cognoscerent. Hique saepe praelati, tam senes quam iuvenes, me sectati eleganter sunt: illorum aliqui, suo periculo, non recesserunt et libidinosas petitiones mihi aperte fecerunt. Heu artis pericula!

Cur qui tacere soliti erant silentium rumpere acceptaverunt? Huisce mysteriorum libri unum ratioque.

Illud quod mihi narraverunt est veritas diu inenarrabilis. Eiusmodi liber abhinc annos viginti, sed etiam decem, edi vix poterat. Multum per tempus viae Domini imperscrutabiles, ut ita dicitur, permanserunt. Hodie sunt minus, quoniam muneris Ecclesiae regendae abdicatio, a Benedicto XVI facta, atque reformatoria Francisci voluntas ad verbum liberandum adiuverunt. Media socialia interretialia, aucta diurnariorum audacia scandalaque innumerabilia ad ecclesiasticos mores spectantia secretum tale revelare hodie concedunt. Hic liber igitur non pertinet ad Ecclesiam totam, sed ad genus admodum praecipuum communitatis homosexualis; narrat maioris Collegii Cardinalicii ac Vaticani partis historiam.

Complures cardinales praelatique, Romanae Curiae operam navantes, sicuti maior illorum pars, qui in Conclavi sub muralibus Cappellae Sixtinae picturis a Michaele Angelo confectis, illa eadem propensione consociantur. Familiaris videtur aer respirari. Revera, presbyterus adfirmatione tabernae discothecariae aptissima mihi anglice dixit: “We are family!”.

Maior cardinalium pars, qui inter pontificatus Pauli VI et Francisci ex Vaticanae Basilicae podio Romani Pontificis obitum maeste nuntiarunt aut magna laetitia proclamarunt: Habemus Papa, eundem secretum servant atque in commune conferunt. Fumus albus!

Sine hac clave interpretativa, recens de Vaticano et Ecclesia Romana historia clare non intellegitur. Si homosexualitatis dimensio ignoratur, peremptorio privatur elemento ad magnam comprehendandam partem rerum, quae Vaticanam historiam postremis decenniis fecerunt: causae arcanae, quae Paulum VI coegerunt ad contracceptionis artificialis prohibitionem confirmandam; praeservativi interdictio et strictum sacerdotalis caelibatus officium; bellum contra theologiam liberationis; tempore archiepiscopi Marcinkus, ipsius quoque homosexualis, Sanctae Sedis argentarie scandala; vetandi consilium praeservativi ad deficientiae immunitatis acquisitae morbi diffusionem impediendam; quaestione v. d. Vatileaks I e II; recurrens et saepe imperscrutabile odium complurium cardinalium episcoporumque adversus mulieres; abdicatio Benedicti XVI; praesens oppositio intestina Papae Francisco. In omnibus his casibus quaestio de homosexualitate centralem habuit partem. Plures ad hoc cogitarunt, sed talis res est umquam illustrata.

Franciscus, in hac societate maledicenti solus, est bene edoctus. Eidem adsistentes, propinquiores adiutores, caerimoniarum magistri et liturgiae, theologi et cardinales, inter quos “exercentes” videntur maior esse pars, sciunt in Urbe Vaticana homosexualitatem valde diffusam inter electos.

Agnoscunt quoque iidem, si interrogati, Ecclesiam, praesbyteris matrimonium prohibendo, societatem intrinsece homosexualem esse factam nencon continentiam contra naturam et secreti culturam imponendo milium ac milium abusuum sexualium responsabilem. Etiam sciunt appetitum sexualem, imprimis homosexualem, est primus motorum fontiumque in Vaticano vitae.

Franciscus sapit Ecclesiae principia mutanda esse. Sapit quoque se conata esse perfecturum tantum pugnando contra illos qui ethica sexuali et homophobia utantur ad simulationes proprias duplicesque vitas celandas. Quaestio est de maiore horum homosexualium occultorum numero: ipsi sunt potentes et auctoritate pollent, atque rigidiores inter illos, affirmationibus homophobicis, magnum clamorem tollunt.

Ecce Papa: ille Sodomae vivit. Franciscus igitur impenditur, undecumque oppugnatur vituperaturque. Dicunt illum esse inter lupos.

Non ita verum: ille est inter insanos.